Ss leo i, magnus - epistola ad flavianum episcopum costantinopolitanum
0440-0461- SS Leo I, Magnus - Epistola Ad Flavianum Episcopum Costantinopolitanum Migne - Patrologia Latina - Volumen 062: Col 0503 - 0508B S. LEONIS PAPAE I EPISTOLA AD FLAVIANUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM Adversus haeresim Eutychianam, NUNC EX ANTIQUIS CODICIBUS EMENDATIOR QUAM HACTENUS PRODIERIT. [0503] [0503A] 86
Dilectissimo fratri Flaviano episcopo Constantinopolitano LEO episcopus.
Lectis dilectionis tuae litteris, quas miramur fuisse tam seras, et gestorum episcopalium ordine recensito, tandem [1] quid apud vos scandali contra integritatem fidei exortum fuisset agnovimus: et quae prius videbantur occulta, nunc nobis reserata patuerunt. Quibus Eutyches, qui presbyterii nomine honorabilis videbatur, multum [2] imprudens et nimis imperitus ostenditur: ut etiam de ipso [3] dictum sit a propheta: Noluit intelligere ut bene ageret: iniquitatem meditatus est in cubili suo (Psal. XXXV, 4). Quid autem iniquius quam impia sapere, et sapientioribus doctioribusque non [4] cedere? Sed in hanc insipientiam cadunt qui, cum ad cognoscendam veritatem aliquo impediantur [5] obscuro, non ad propheticas voces, non ad apostolicas litteras, nec ad evangelicas auctoritates, sed ad semetipsos recurrunt: et ideo magistri erroris existunt, quia veritatis discipuli non fuerunt. Quam enim eruditionem de sacris Novi et Veteris Testamenti [0503B] paginis acquisivit, qui [6] ne ipsius quidem symboli initia comprehendit? Et quod per totum mundum, omnium [7] regenerandorum voce depromitur, istius adhuc senis corde non capitur. 87 Nesciens igitur quid deberet de Verbi Dei incarnatione sentire, nec volens ad promerendum lumen intelligentiae, in sanctarum Scripturarum latitudine laborare, illam saltem communem et indiscretam confessionem sollicito [8] recepisset auditu, qua fidelium universitas profitetur credere se in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, qui natus est [9] de Spiritu sancto et Maria Virgine. Quibus tribus sententiis, omnium fere haereticorum machinae destruuntur. Cum enim Deus [10] et omnipotens et Pater creditur, consempiternus cidem Filius demonstratur: in nullo a Patre differens, quia de Deo Deus, de omnipotente omnipotens, de aeterno natus est coaeternus: non posterior tempore, non inferior potestate, non dissimilis gloria, [0503C] non divisus essentia. Idem vero sempiterni genitoris unigenitus sempternus, natus est de Spiritu sancto et Maria Virgine. Quae nativitas temporalis illi nativitati divinae et sempiternae nihil minuit, nihil contulit, sed totam se reparando homini qui erat deceptus impendit; ut et mortem vinceret, et diabolum, qui mortis habebat imperium, sua virtute destrueret. Non enim superare nos possemus peccati et mortis auctorem, nisi naturam nostram ille susciperet, et suam faceret, quem nec peccatum contaminare, nec mors potuit detinere. Conceptus quippe est de Spiritu sancto intra uterum Virginis matris; quae illum ita salva virginitate edidit, quemadmodum salva virginitate concepit. Sed si de hoc Christianae fidei fonte purissimo sincerum intellectum haurire non poterat, quia splendorem perspicuae veritatis, obcaecatione sibi propria tenebrarat, doctrinae se evangelicae subdidisset, dicente Matthaeo: Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham (Matth. I, 1). Apostolicae quoque praedicationis expetisset [11] instructum, [0503D] et legens in Epistola ad Romanos: Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis: de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 1), ad propheticas quoque paginas piam sollicitudinem contulisset, [12] et inveniens promissionem Dei ad Abraham 88 dicentis: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18): et ne de hujus seminis proprietate dubitaret, secutus fuisset Apostolum dicentem: Abrahae dictae sunt promissiones, [0504A] et semini ejus. Non dicit: Et seminibus. quasi in multis, sed quasi in uno: Et semini tuo, quod est Christus (Gal. III, 16). Isaiae quoque praedicationem interiore apprehendisset auditu, dicentis: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet Filium, 13 et vocabunt nomen ejus Emmanuel; quod est interpretatum Nobiscum Deus (Isai. VII, 14; Matth. I, 23): ejusdemque prophetae fideliter verba legisset: Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis, cujus potestas super humerum ejus: et vocabunt nomen ejus magni consilii Angelus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Princeps pacis, Pater futuri saeculi (Isai. IX, 6). Nec frustratorie loquens, ita Verbum diceret carnem factum, ut editus utero Virginis Christus haberet formam hominis, et non haberet materni corporis veritatem. An forte ideo putavit Dominum nostrum Jesum Christum non nostrae esse naturae, quia missus ad beatam Mariam angelus ait: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35): ut quia [0504B] conceptus Virginis divini fuit operis, non de natura concipientis fuerit caro concepti? Sed [14] non ita intelligenda est illa generatio singulariter murabilis, et mirabiliter singularis, ut per novitatem creationis, proprietas remota sit generis. Fecunditatem enim Virgini Spiritus sanctus dedit, veritas autem corporis sumpta de corpore est: et aedificante sibi Sapientia domum, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 11); hoc est, in ea carne quam assumpsit ex homine, et quam spiritus vitae rationalis animavit. Salva igitur propri tate utriusque naturae, et in unam coeunte personam, suscepta est a majestate humilitas, a
virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas: et ad resolvendum conditionis nostrae debitum, natura inviolabilis naturae est unita passibili: ut (quod nostris remediis congruebat) unus atque idem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, et mori posset ex uno, et mori non posset ex altero. In integra ergo veri hominis perfectaque natura [0504C] verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris. Nostra 89 autem dicimus quae in nobis ab initio Creator condidit, et quae reparanda suscepit: nam illa quae deceptor intulit, et homo deceptus admisit, nullum habuerunt in Salvatore vestigium: nec quia communionem humanarum subiit infirmitatum, ideo nostrorum fuit particeps delictorum. Assumpsit formam servi sine sorde peccati; humana augens, divina non minuens: quia exinanitio illa, qua se invisibilis visibilem praebuit, et creator ac Dominus omnium rerum, unus voluit esse mortalium, inclinatio fuit miserationis, non defectio potestatis. Proinde qui manens in forma Dei fecit hominem, idem in forma servi factus est homo. Tenet enim sine defectu proprietatem suam utraque natura: et sicut formam servi, Dei forma non amisit; ita formam Dei, servi forma non minuit. Nam quia gloriabatur diabolus, hominem sua fraude deceptum divinis caruisse muneribus, et immortalitatis dote nudatum duram mortis subiisse sententiam; seque in malis suis quoddam [0504D] [15] de praevaricatoris consortio invenisse solatium; Deum quoque, justitiae exigente ratione, erga hominem quem in tanto honore condiderat, propriam mutasse sententiam: opus fuit secreti dispensatione consilii, ut incommutabilis Deus, cujus voluntas non potest sua benignitate privari, primam erga nos pietatis suae dispensationem sacramento occultiore compleret: et homo, diabolicae iniquitatis versutia actus in culpam, contra Dei propositum non periret. Ingreditur ergo [16] haec mundi infima Filius Dei, de coelesti [0505A] sede descendens, et a paterna gloria non recedens: novo ordine, nova nativitate generatus. Novo ordine, quia invisibilis in suis, visibilis est factus in nostris: incomprehensibilis voluit comprehendi: ante tempora manens, esse coepit ex tempore: universitatis Dominus servilem formam obumbrata majestatis suae immensitate suscepit: impassibilis Deus, non dedignatus est homo esse passibilis, et immortalis mortis legibus subjacere. Nova autem nativitate generatus, quia inviolata virginitas concupiscentiam nescivit, carnis materiam ministravit: [17] assumpta est de matre Domini natura, non culpa: nec in Domino 90 Jesu Christo, ex utero Virginis genito quia nativitas est mirabilis, [18] ideo nostri est natura dissimilis. Qui enim verus est Deus, idem verus est homo: et nullum est in hac unitate mendacium, dum invicem sunt, et humilitas hominis, et altitudo deitatis. Sicut enim Deus non mutatur miseratione, ita homo non consumitur dignitate. Agit enim utraque forma cum alterius communione quod proprium est: Verbo scilicet [0505B] operante quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est. Unum horum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis: et sicut Verbum ab aequalitate paternae gloriae [19] non recedit, ita caro naturam nostri generis non reliquit. [20] Unus enim idemque est vere Dei Filius, et vere hominis Filius: Deus per id quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; homo per id quod Verbum caro factum est. et habitavit in nobis: Deus per id quod omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I); homo per id quod factus est ex muliere, factus sub lege (Gal. IV, 4). Nativitas carnis, manifestatio est humanae naturae: partus Virginis, divinae est virtutis indicium: infantia parvuli ostenditur humilitate cunarum, magnitudo Altissimi declaratur vocibus angelorum. Similis est rudimentis hominum quem Herodes impie molitur occidere, sed Dominus est omnium quem magi gaudent suppliciter adorare. Jam cum ad praecursoris sui Joannis baptismum [0505C] venit, ne lateret quod carnis velamine divinitas tegeretur, vox Patris de coelo intonans dixit: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui (Matth. XVII, 5). Quem itaque sicut hominem [21] diabolica tentat astutia, eidem sicut Deo angelica famulantur officia. Esurire, sitire, lassescere, atque dormire procul dubio humanum est; [22] sed quinque panibus quinque millia hominum satiare, et largiri [23] Samaritanae aquam vivam, cujus haustus bibenti [24] praestet ne ultra jam sitiat: supra dorsum maris plantis non desidentibus ambulare, et elationes fluctuum increpata tempestate consternere, sine ambiguitate divinum est. Sicut ergo (ut multa praeteream) non ejusdem naturae est flere miserationis affectu amicum mortuum, et eumdem remoto quatriduanae 91 augere sepulturae, ad vocis imperium excitare redivivum; aut in ligno pendere, et in noctem luce conversa, omnia elementa tremefacere; aut clavis transfixum esse, et paradisi portas fidei latronis aperire: ita non ejusdem naturae est dicere: Ego et Pater [0505D] unum sumus (Joan. X, 30), et dicere: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Quam is enim in Domino Jesu Christo Dei et hominis una persona sit; aliud tamen est unde contumelia in utroque communis, aliud unde communis est gloria: de nostro enim illi est minor Patre humanitas, de Patre illi est aequalis cum Patre divinitas. Propter hanc ergo unitatem personae in utraque natura intelligendam, et Filius hominis legitur descendisse de coelo, cum Filius Dei, carnem de ea Virgine de qua est natus assumpserit. Et rursum Filius Dei crucifixus dicitur ac sepultus, cum haec non in divinitate ipsa, qua unigenitus consempiternus et consubstantialis est Patri, sed in naturae humanae sit infirmitate perpessus. Unde unigenitum Filium Dei crucifixum et sepultum omnes etiam in symbolo confitemur, secundum illud Apostoli: Si enim cognovissent, nunquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II, 8). Cum autem ipse Dominus noster atque Salvator [25] fidem discipulorum suis interrogationibus [0506A] erudiret: Quem me, inquit, dicunt homines esse Filium hominis (Matth. XVI, 13)? Cumque illi diversas aliorum opiniones retexuissent: Vos autem, ait, quem me esse dicitis (Ibid., 15)? me utique qui sum Filius hominis, et quem in forma servi atque in veritate carnis aspicitis, quem me esse dicitis? Ubi beatus Petrus divinitus inspiratus, et confessione sua omnibus gentibus profuturus: Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi (Ibid., 16). Nec immerito beatus est pronuntiatus a Domino, et a principali petra soliditatem et virtutis traxit et nominis, qui per revelationem Patris eumdem et Dei Filium est confessus et
Christum: quia unum horum sine alio receptum, non proderat ad salutem: et aequalis erat periculi, Dominum Jesum Christum aut Deum tantummodo sine homine, aut sine Deo solum hominem credidisse. Post resurrectionem vero Domini [26] (quae utique veri corporis fuit, quia [27] non alter est resuscitatus quam qui fuerat crucifixus et mortuus) quid aliud quadraginta 92 dierum mora gestum est, quam [0506B] ut fidei nostrae integritas ab omni caligine mundaretur? Colloquens enim cum discipulis suis, et cohabitans atque convescens; et pertractari se diligenti curiosoque contactu ab eis quos dubietas perstringebat admittens; ideo et clausis ad discipulos januis introibat, et flatu suo dabat Spiritum sanctum, et donato intelligentiae lumine sanctarum Scripturarum occulta pandebat: et rursum vulnus lateris, fixuras clavorum, et omnia recentissimae passionis signa monstrabat, dicens: Videte manus meas, et pedes, quia ego sum. Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39); ut cognosceretur in eo proprietas divinae humanaeque naturae individua permanere; et ita sci emus Verbum non hoc esse quod [28] carnem, ut unum Dei Filium, et Verbum confiteremur, et carnem. Quo fidei sacramento Eutyches iste nimium aestimandus est vacuus, qui naturam nostram in unigenito Dei, nec per humilitatem mortalitatis, nec per gloriam resurrectionis agnovit: [0506C] nec sententiam beati apostoli et evangelistae Joannis expavit, dicentis: Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est: et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est Antichristus (I Joan. IV, 2). Quid autem est solvere Jesum, nisi humanam ab eo separare naturam, [29] et sacramentum per quod unum salvati sumus, impudentissimis evacuare figmentis? Caligans vero circa naturam corporis Christi, necesse est ut etiam in passione ejus eadem obcaecatione desipiat. Nam si crucem Domini non putat falsam, et susceptum pro mundi salute supplicium verum fuisse non dubitat, cujus credit mortem, agnoscat et carnem; nec diffiteatur nostri corporis hominem, quem cognoscit fuisse passibilem: quoniam negatio verae carnis, negatio est etiam corporeae passionis. Si ergo Christianam suscipit fidem, et a praedicatione Evangelii suum non avertit auditum, videat quae natura transfixa clavis pependerit in crucis ligno; et aperto per militis lanceam latere crucifixi, intelligat [30] unde sanguis et [0506D] aqua fluxerit; ut Ecclesia Dei, et lavacro rigaretur, et poculo. Audiat et beatum Petrum apostolum praedicantem, quod 93 sanctificatio Spiritus per aspersionem fiat sanguinis Christi: nec transitorie legat ejusdem apostoli verba, dicentis: Scientes quod non corruptibilibus argento et auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Jesu Christi (I Petr. I, 18). Beati quoque Joannis apostoli testimonio non resistat, dicentis: Et sanguis Jesu Christi Filii Dei emundet nos ab omni peccato (I Joan. I, 7). Et iterum: Haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? Hic est qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est qui testificatur, [31] quoniam Spiritus est veritas. Quia tres sunt qui testimonium dant, Spiritus, et aqua, et sanguis [32] et tres unum sunt (I Joan V, 1). Spiritus utique sanctificationis, [0507A] et sanguis redemptionis, et aqua baptismatis: quae tria unum sunt, et individua manent, nihil que eorum a sui connexione sejungitur: quia catholica Ecclesia hac fide vivit ac proficit, ut nec sine vera divinitate humanitas, nec sine vera credatur humanitate divinitas. Cum autem ad [33] interlocutionem examinis vestri Eutyches [34] responderet, dicens: Confiteor ex duabus naturis fuisse Dominum nostrum ante adunationem, post adunationem vero unam naturam confiteor; miror tam absurdam tamque [35] perversam ejus professionem nulla judicantium [36] increpatione repressam, et sermonem nimis insipientem, nimisque blasphemum ita omissum, quasi nihil quod offenderet esset auditum: cum tam impie duarum naturarum ante incarnationem unigenitus Dei Filius fuisse dicatur, quam nelarie postquam Verbum caro factum est, natura in eo singularis asseritur. Quod ne Eutyches ideo vel recte vel tolerabiliter aestimet dictum, quia nulla vestra est sententia confutatum, [37] dilectionis tuae diligentiam commonemus (frater carissime), ut [0507B] si per inspirationem misericordiae Dei ad satisfactionem causa perducitur, imprudentia hominis imperiti, [38] etiam in hac sensus sui peste purgetur. Qui quidem, sicut gestorum ordo patefecit, bene coeperat a sua persuasione discedere, cum vestra sententia coare atus profitetur se dicere quod ante noa dixerat, 94 et ei fidei acquiescere cujus prius fuisset alienus, [0508A] Sed cum anathematizando impio dogmati noluisset praebere consensum, intellexit cum fraternitas vestra in sua manere perfidia, dignumque esse qui judicium condemnationis exciperet. De quo si fideliter atque utiliter dolet, et quam recte mola sit episcopalis auctoritas [39] vel sero cognoscit; si ad satisfactionis plenitudinem, omnia quae ab eo male sunt sensa, viva voce et praesenti subscriptione damnaverit, non erit reprehensibilis erga correctum quantacunque miseratio. Quia Dominus noster, verus et bonus Pastor, qui animam suam posuit pro ovibus suis, et qui venit animas hominum salvare, non perdere, imitatores nos suae vult esse pictatis; ut peccantes quidem justitia coerceat, conversos autem misericordia non repellat. Tunc enim demum fructuosissime fides vera defenditur, quando etiam a sectatoribus suis opinio falsa damnatur. Ad omnem vero causam pie ac fideliter exsequendam, fratrem nostrum [40] Julianum episcopum, et [41] Renatum presbyterum, sed et filium meum Hilarum diaconum, vise nostra direximus. Quibus [0508B] Dulcitium notarium nostrum, cujus fides [42] nobis est probata sociamus: confidentes adfuturum divinitatis auxilium, ut is qui erraverat, damnata sensus sui pravitate salvetur. Deus te incolumem servet, frater carissime. Data idibus Junii, [43] Asterio et Protogene VV.
CC. coss. [44] Tiburtius notarius, jussu domni mei venerabilis papae Leonis edidi.
2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur. 0440-0461 - SS Leo I. Magnus - Epistola Ad Flavianum Episcopum Costantinopolitanum Verborum Omnium Conspectus Abrahae [0503d] Astutia [0505c] Abraham [0503c] [0503d] Atus [0507b] Absurdam [0507a] Auctorem [0503c] Acquiescere [0507b] Auctoritas [0508a] Acquisivit [0503b] Auctoritates [0503a] Actus [0504d] Audiat [0506d] Adfuturum [0508b] Auditu [0503b] [0504a] Adhuc [0503b] Auditum [0506c] [0507a] Admirabilis [0504a] Augens [0504c] Admisit [0504c] Augere [0505c] Admittens [0506b] Auro [0506d] Adorare [0505b] Auxilium [0508b] Adunationem [0507a] [0507a] Avertit [0506c] Adversus [0503] Aedificante [0504b] Baptismatis [0507a] Aequalis [0505d] [0506a] Baptismum [0505b] Aequalitate [0505b] Beatam [0504a] Aestimandus [0506b] Beati [0506c] [0506d] Aestimet [0507a] Beatum [0506d] Aeternitate [0504b] Beatus [0506a] [0506a] Aeterno [0503b] Bene [0503a] [0505c] [0507b] Affectu [0505c] Benedicentur [0503d] Ageret [0503a] Benignitate [0504d] Agit [0505a] Bibenti [0505c] Agni [0506d] Blasphemum [0507a] Agnoscat [0506c] Bonus [0508a] Agnovimus [0503a] Agnovit [0506b] Ait [0504a] [0506a] Cadunt [0503a] Alienus [0507b] Caligans [0506c] Alio [0506a] Caligine [0506b] Aliorum [0506a] Capitur [0503b] Aliquo [0503a] Carissime [0507a] [0508b] Aliud [0505b] [0505d] [0505d] [0506a] Carne [0504b] [0505b] [0506c] Alter [0506a] Carnem [0503d] [0504a] [0505d] [0506b] [0506b] [0506b] Alterius [0505a] Altero [0504b] Carnis [0505a] [0505b] [0505b] [0505c] [0506a] [0506c] Altissimi [0504a] [0505b] Caro [0504b] [0504b] [0505b] [0505b] [0507a] Altitudo [0505a] Caruisse [0504c] Ambiguitate [0505c] Catholica [0507a] Ambulare [0505c] Causa [0507b] Amicum [0505c] Causam [0508a] Amisit [0504c] Cedere [0503a] Anathematizando [0508a] Christi [0503c] [0503d] [0506c] [0506d] [0506d] [0506d] Angelica [0505c] Christianae [0503c] Angelorum [0505b] Christianam [0506c] Angelus [0504a] [0504a] Christo [0505a] [0505d] Animam [0508a] Christum [0503b] [0504a] [0506a] [0506a] [0506c] Animas [0508a] Christus [0504a] [0504a] [0504b] [0506a] [0506d] Animavit [0504b] Cidem [0503b] Antichristus [0506c] Circa [0506c] Antiquis [0503] Clausis [0506b] Aperire [0505c] Clavis [0505c] [0506c] Aperto [0506c] Clavorum [0506b] Apostoli [0505d] [0506c] [0506d] [0506d] Coaeternus [0503b] Apostolicae [0503c] Coare [0507b] Apostolicas [0503a] Codicibus [0503] Apostolum [0503d] [0506d] Coelesti [0504d] Apostolus [0503d] Coelo [0505c] [0505d] Apprehendisset [0504a] Coeperat [0507b] Aqua [0506d] [0506d] [0506d] [0506d] [0507a] Coepit [0505a] Aquam [0505c] [0506d] Coerceat [0508a] Argento [0506d] Coeunte [0504b] Aspersionem [0506d] Cognoscendam [0503a] Aspicitis [0506a] Cognosceretur [0506b] Asseritur [0507a] Cognoscit [0506c] [0508a] Assumpserit [0505d] Cognovissent [0505d] Assumpsit [0504b] [0504c] Cohabitans [0506b] Assumpta [0505a] Colloquens [0506b] Asterio [0508b] Commonemus [0507a] Communem [0503b] Datus [0504a] Communione [0505a] David [0503c] [0503d] Communionem [0504c] Deberet [0503b] Communis [0505d] [0505d] Debitum [0504b] Complacui [0505c] Deceptor [0504c] Compleret [0504d] Deceptum [0504c] Comprehendi [0505a] Deceptus [0503c] [0504c] Comprehendit [0503b] Declaratur [0505b] Concepit [0503c] Dedignatus [0505a] Concepti [0504b] Dedit [0504b] Conceptus [0503c] [0504b] Defectio [0504c] Concipientis [0504b] Defectu [0504c] Concipiet [0504a] Defenditur [0508a] Concupiscentiam [0505a] Dei [0503b] [0503d] [0503d] [0504a] [0504b] [0504c] Condemnationis [0508a]
[0504c] [0504c] [0504d] [0504d] [0505b] [0505d] [0505d]
Condiderat [0504d]
[0505d] [0505d] [0506a] [0506a] [0506b] [0506b] [0506d]
Condidit [0504c] Conditionis [0504b] Deitatis [0505a] Confessione [0506a] Delictorum [0504c] Confessionem [0503b] Demonstratur [0503b] Confessus [0506a] Demum [0508a] Confidentes [0508b] Deo [0503b] [0505c] [0506a] [0506c] [0506c] Confitemur [0505d] Depromitur [0503b] Confiteor [0507a] [0507a] Descendens [0505a] Confiteremur [0506b] Descendisse [0505d] Confitetur [0506c] Desidentibus [0505c] Confutatum [0507a] Desipiat [0506c] Congruebat [0504b] Destrueret [0503c] Connexione [0507a] Destruuntur [0503b] Consempiternus [0503b] [0505d] Detinere [0503c] Consensum [0508a] Deum [0503b] [0504d] [0505b] [0506a] Consiliarius [0504a] Deus [0503b] [0503b] [0504a] [0504a] [0504c] [0504d] Consilii [0504a] [0504d]
[0505a] [0505a] [0505a] [0505b] [0505b] [0505b] [0508b]
Consortio [0504d] Diabolica [0505c] Constantinopolitano [0503a] Diabolicae [0504d] Constantinopolitanum [0503] Diabolum [0503c] Consternere [0505c] Diabolus [0504c] Consubstantialis [0505d] Diaconum [0508a] Consumitur [0505a] Dicatur [0507a] Contactu [0506b] Dicens [0506b] [0507a] Contaminare [0503c] Dicente [0503c] Contulisset [0503d] Dicentem [0503d] Contulit [0503c] Dicentis [0503d] [0504a] [0506c] [0506d] [0506d] Contumelia [0505d] Dicere [0505c] [0505d] [0507b] Conversa [0505c] Diceret [0504a] Conversatione [0506d] Dicimus [0504c] Conversos [0508a] Dicit [0504a] Convescens [0506b] Dicitis [0506a] [0506a] Cor [0505d] Dicitur [0505d] Corde [0503b] Dictae [0503d] Corpore [0504b] Dictum [0503a] [0507a] Corporeae [0506c] Dicunt [0506a] Corporis [0504a] [0504b] [0506a] [0506c] [0506c] Dierum [0506a] Correctum [0508a] Differens [0503b] Corruptibilibus [0506d] Diffiteatur [0506c] Coruscat [0505b] Dignitate [0505a] Coss [0508b] Dignum [0508a] Creationis [0504b] Dilectionis [0503a] [0507a] Creator [0504c] [0504c] Dilectissimo [0503a] Credatur [0507a] Dilectus [0505c] Credere [0503b] Diligenti [0506b] Credidisse [0506a] Diligentiam [0507a] Credit [0506c] [0506d] Direximus [0508a] Creditur [0503b] Discedere [0507b] Crucem [0506c] Discipuli [0503a] Crucifixi [0506c] Discipulis [0506b] Crucifixissent [0505d] Discipulorum [0505d] Crucifixum [0505d] Discipulos [0506b] Crucifixus [0505d] [0506a] Dispensatione [0504d] Crucis [0506c] Dispensationem [0504d] Cubili [0503a] Dissimilis [0503b] [0505a] Culpa [0505a] Diversas [0506a] Culpam [0504d] Divina [0504c] Cunarum [0505b] Divinae [0503c] [0505b] [0506b] Curioso [0506b] Divini [0504b] Divinis [0504c] Divinitas [0505c] [0505d] [0507a] Dabat [0506b] Divinitate [0505d] [0507a] Damnata [0508b] Divinitatis [0508b] Damnatur [0508a] Divinitus [0506a] Damnaverit [0508a] Divinum [0505c] Dant [0506d] Divisus [0503c] Data [0508b] Dixerat [0507b] Faceret [0503c] Dixit [0505c] Facta [0505b] Doctioribus [0503a] Factum [0504a] [0504b] [0505b] [0505b] [0507a] Doctrinae [0503c] Factus [0503d] [0504c] [0505a] [0505b] [0505b] Dogmati [0508a] Falsa [0508a] Dolet [0508a] Falsam [0506c] Domini [0505a] [0506a] [0506c] Famulantur [0505c] Domino [0505a] [0505d] [0506a] Fecit [0504c] Dominum [0503b] [0504a] [0505d] [0506a] [0507a] Fecunditatem [0504b] Dominus [0504c] [0505a] [0505b] [0505d] [0508a] Fere [0503b] Domni [0508b] Fiat [0506d] Domum [0504b] Fide [0507a] Donato [0506b] Fidei [0503a] [0503c] [0505c] [0506b] [0506b] [0507b] Dormire [0505c] Fideliter [0504a] [0508a] [0508a] Dorsum [0505c] Fidelium [0503b] Dote [0504c] Fidem [0505d] [0506c] Duabus [0507a] Fides [0506d] [0508a] [0508b] Duarum [0507a] Figmentis [0506c] Dubietas [0506b] Filii [0503c] [0503c] [0506d] Dubio [0505c] Filio [0503d] Dubitaret [0503d] Filium [0503b] [0504a] [0505d] [0506a] [0506a] [0506b] Dubitat [0506c] Dulcitium [0508b] Filius [0503b] [0504a] [0504a] [0504d] [0505b] [0505b] Dum [0505a]
[0505c] [0505d] [0505d] [0505d] [0506a] [0506a] [0506d]
Duram [0504c]
[0507a] Fixuras [0506b] Flatu [0506b] Ecce [0504a] Flaviano [0503a] Ecclesia [0506d] [0507a] Flavianum [0503] Edidi [0508b] Flere [0505c] Edidit [0503c] Fluctuum [0505c] Editus [0504a] Fluxerit [0506d] Ego [0505c] [0506b] Fonte [0503c] Eidem [0505c] Forma [0504c] [0504c] [0504c] [0504c] [0505a] [0506a] Eis [0506b] Formam [0504a] [0504c] [0504c] [0504c] [0505a] Elationes [0505c] Forte [0504a] Elementa [0505c] Fortis [0504a] Emendatior [0503] Frater [0507a] [0508b] Emmanuel [0504a] Fraternitas [0508a] Emundet [0506d] Fratrem [0508a] Emus [0506b] Fratri [0503a] Eorum [0507a] Fraude [0504c] Episcopalis [0508a] Fructuosissime [0508a] Episcopalium [0503a] Frustratorie [0504a] Episcopo [0503a] Fuerat [0506a] Episcopum [0503] [0508a] Fuerit [0504b] Episcopus [0503a] Fuerunt [0503a] Epistola [0503] [0503d] Fuisset [0503a] [0503d] [0507b] Erat [0503c] [0505b] [0505b] [0505b] [0506a] Futuri [0504a] Erga [0504d] [0504d] [0508a] Ergo [0504b] [0504d] [0505c] [0505d] [0506c] Erit [0508a] Gal [0504a] [0505b] Erraverat [0508b] Gaudent [0505b] Erroris [0503a] Gen [0503d] Erudiret [0506a] Generatio [0504b] Eruditionem [0503a] Generationis [0503c] Essentia [0503c] Generatus [0505a] [0505a] Esset [0507a] Generis [0504b] [0505b] Estis [0506d] Genito [0505a] Esurire [0505c] Genitoris [0503c] Eumdem [0505c] [0506a] Gentes [0503d] Eutyches [0503a] [0506b] [0507a] [0507a] Gentibus [0506a] Eutychianam [0503] Gestorum [0503a] [0507b] Evacuare [0506c] Gestum [0506a] Evangelicae [0503c] Gloria [0503b] [0505a] [0505d] Evangelicas [0503a] Gloriabatur [0504c] Evangelii [0506c] Gloriae [0505b] Evangelistae [0506c] Gloriam [0506b] Evangelium [0503d] Examinis [0507a] Exciperet [0508a] Habebat [0503c] Excitare [0505c] Habere [0506b] Exigente [0504d] Haberet [0504a] [0504a] Exinanitio [0504c] Habet [0506b] Existunt [0503a] Habitavit [0504b] [0505b] Exortum [0503a] Habuerunt [0504c] Expavit [0506c] Hactenus [0503] Expetisset [0503c] Haeresim [0503] Exsequendam [0508a] Haereticorum [0503b] Exsequente [0505b] Haurire [0503c] Haustus [0505c] Herodes [0505b] Hilarum [0508a] Homine [0504b] [0506a] Insipientiam [0503a] Hominem [0504c] [0504c] [0504d] [0505c] [0506a] [0506c] Inspirationem [0507b] Homines [0506a] Inspiratus [0506a] Homini [0503c] Instructum [0503c] Hominis [0504a] [0504b] [0505a] [0505b] [0505d] [0505d] Integra [0504b] Integritas [0506b] Hominum [0504b] [0505b] [0505c] [0508a] Integritatem [0503a] Homo [0504b] [0504c] [0504c] [0504d] [0505a] [0505a] Intellectum [0503c] Intellexit [0508a] Honorabilis [0503a] Intelligat [0506c] Honore [0504d] Intelligenda [0504b] Horum [0505b] [0506a] Intelligendam [0505d] Hujus [0503d] Intelligentiae [0503b] [0506b] Humana [0504c] Intelligere [0503a] Humanae [0505b] [0505d] [0506b] Interiore [0504a] Humanam [0506c] Interlocutionem [0507a] Humanarum [0504c] Interpretatum [0504a] Humanitas [0505d] [0507a] Interrogationibus [0505d] Humanitate [0507a] Intonans [0505c] Humanum [0505c] Intra [0503c] Humerum [0504a] Introibat [0506b] Humilitas [0504b] [0505a] Intulit [0504c] Humilitate [0505b] Inveniens [0503d] Humilitatem [0506b] Invenisse [0504d] Invicem [0505a] Inviolabilis [0504b] Ibid [0506a] [0506a] Inviolata [0505a] Idem [0503c] [0504b] [0504c] [0505a] [0505b] Invisibilis [0504c] [0505a] Ideo [0503a] [0504a] [0504a] [0504c] [0505a] [0506b] Ipsa [0505d] Ipse [0505d] Idibus [0508b] Ipsius [0503b] Igitur [0503b] [0504b] Ipso [0503a] [0505b] Illa [0504b] [0504c] [0504c] Ipsum [0505b] Illam [0503b] Isai [0504a] [0504a] Ille [0503c] Isaiae [0504a] Illi [0503c] [0505d] [0505d] [0506a] Iste [0506b] Illud [0505d] Istius [0503b] Illum [0503c] Iterum [0506d] Imitatores [0508a] Immaculati [0506d] Immensitate [0505a] Jam [0505b] [0505c] Immerito [0506a] Januis [0506b] Immortalis [0505a] Jesu [0503c] [0503d] [0505a] [0505d] [0506d] [0506d] Immortalitatis [0504c] Jesum [0503b] [0504a] [0506a] [0506c] [0506c] [0506c] Impassibilis [0505a] Jesus [0504b] [0506d] [0506d] Impediantur [0503a] Joan [0504b] [0505b] [0505d] [0505d] [0506c] [0506d] Impendit [0503c] Imperiti [0507b] Joannis [0505b] [0506c] [0506d] Imperitus [0503a] Judicantium [0507a] Imperium [0503c] [0505c] Judicium [0508a] Impia [0503a] Julianum [0508a] Impie [0505b] [0507a] Junii [0508b] Impio [0508a] Jussu [0508b] Imprudens [0503a] Justitia [0508a] Imprudentia [0507b] Justitiae [0504d] Impudentissimis [0506c] Incarnatione [0503b] Incarnationem [0507a] Laborare [0503b] Inclinatio [0504c] Lanceam [0506c] Incolumem [0508b] Largiri [0505c] Incommutabilis [0504d] Lassescere [0505c] Incomprehensibilis [0505a] Latere [0506c] Incontaminati [0506d] Lateret [0505c] Increpata [0505c] Lateris [0506b] Increpatione [0507a] Latitudine [0503b] Indicium [0505b] Latronis [0505c] Indiscretam [0503b] Lavacro [0506d] Individua [0506b] [0507a] Lectis [0503a] Infantia [0505b] Legat [0506d] Inferior [0503b] Lege [0505b] Infima [0504d] Legens [0503d] Infirmitas [0504b] Legibus [0505a] Infirmitate [0505d] Legisset [0504a] Infirmitatum [0504c] Legitur [0505d] Ingreditur [0504d] Leo [0503a] Iniquitatem [0503a] Leonis [0503] [0508b] Iniquitatis [0504d] Liber [0503c] Iniquius [0503a] Ligno [0505c] [0506c] Initia [0503b] Litteras [0503a] Initio [0504c] Litteris [0503a] Injuriis [0505b] Loquens [0504a] Inquit [0506a] [0506a] Luc [0504a] [0506b] Insipientem [0507a] Luce [0505c] Lumen [0503b] Nativitati [0503c] Lumine [0506b] Natura [0504b] [0504b] [0504b] [0504c] [0505a] [0505a] [0505d] [0506c] [0507a] Naturae [0504a] [0504b] [0504b] [0505b] [0505c] [0505c] Machinae [0503b] Magi [0505b] Naturam [0503c] [0505b] [0506b] [0506c] [0506c] [0507a] Magistri [0503a] Naturarum [0507a] Magni [0504a] Naturis [0507a] Magnitudo [0505b] Natus [0503b] [0503b] [0503c] [0504a] [0504c] [0505d] Majestate [0504b] Necesse [0506c] Majestatis [0505a] [0505d] Negatio [0506c] [0506c] Major [0505d] Nelarie [0507a] Male [0508a] Nesciens [0503b] Malis [0504c] Nescivit [0505a] Manens [0504c] [0505a] Nihil [0503c] [0503c] [0505b] [0507a] [0507a] Manent [0507a] Nimis [0503a] [0507a] [0507a] Manere [0508a] Nimium [0506b] Manifestatio [0505b] Nisi [0503c] [0506c] [0506d] Manus [0506b] Noa [0507b] Maria [0503b] [0503c] Nobiscum [0504a] Mariam [0504a] Noctem [0505c] Maris [0505c] Noluisset [0508a] Materiam [0505a] Noluit [0503a] Materni [0504a] Nomen [0504a] [0504a] Matre [0505a] Nomine [0503a] Matris [0503c] Nominis [0506a] Matth [0503c] [0504a] [0505c] [0506a] Noster [0505d] [0508a] Matthaeo [0503c] Nostra [0504c] [0506d] [0508a] Meas [0506b] Nostrae [0504a] [0504b] [0506b] Mediator [0504b] Nostram [0503c] [0506b] Meditatus [0503a] Nostri [0505a] [0505b] [0506c] Mei [0508b] Nostris [0504b] [0504c] [0505a] Mendacium [0505a] Nostro [0505d] Meum [0508a] Nostrorum [0504c] Meus [0505c] Nostrum [0503b] [0504a] [0507a] [0508a] [0508b] Mihi [0505c] Notarium [0508b] Militis [0506c] Notarius [0508b] Millia [0505c] Nova [0505a] [0505a] Ministravit [0505a] Novi [0503a] Minor [0505d] Novitatem [0504b] Minuens [0504c] Novo [0505a] [0505a] Minuit [0503c] [0504c] Nudatum [0504c] Mirabilis [0505a] Nulla [0507a] [0507a] Mirabiliter [0504b] Nullo [0503b] Miraculis [0505b] Nullum [0504c] [0505a] Miramur [0503a] Nunquam [0505d] Miror [0507a] Miseratio [0508a] Miseratione [0505a] Obcaecatione [0503c] [0506c] Miserationis [0504c] [0505c] Obscuro [0503a] Misericordia [0508a] Obumbrabit [0504a] Misericordiae [0507b] Obumbrata [0505a] Missus [0504a] Occidere [0505b] Mola [0508a] Occulta [0503a] [0506b] Molitur [0505b] Occultiore [0504d] Monstrabat [0506b] Offenderet [0507a] Mora [0506a] Officia [0505c] Mori [0504b] [0504b] Omissum [0507a] Mors [0503c] Omnem [0508a] Mortalitas [0504b] Omnes [0503d] [0505d] Mortalitatis [0506b] Omni [0506b] [0506d] Mortalium [0504c] Omnia [0505b] [0505c] [0506b] [0508a] Mortem [0503c] [0506c] Omnibus [0506a] Mortis [0503c] [0503c] [0504c] [0505a] Omnipotens [0503b] [0503b] Mortuum [0505c] Omnipotente [0503b] Mortuus [0506a] Omnipotentem [0503b] Muliere [0505b] Omnis [0506c] [0506c] Multa [0505c] Omnium [0503b] [0503b] [0504c] [0505b] Multis [0504a] Operante [0505b] Multum [0503a] Operis [0504b] Mundaretur [0506b] Opinio [0508a] Mundi [0504d] [0506c] Opiniones [0506a] Mundum [0503b] [0506d] [0506d] Opus [0504d] Muneribus [0504c] Ordine [0503a] [0505a] [0505a] Murabilis [0504b] Ordo [0507b] Mutasse [0504d] Ossa [0506b] Mutatur [0505a] Ostenditur [0503a] [0505b] Ovibus [0508a] Nam [0504c] [0504c] [0506c] Nascetur [0504a] Pacis [0504a] Nativitas [0503c] [0505a] [0505b] Paginas [0503d] Nativitate [0505a] [0505a] Paginis [0503b] Palpate [0506b] Praevaricatoris [0504d] Pandebat [0506b] Pravitate [0508b] Panibus [0505c] Presbyterii [0503a] Papae [0503] [0508b] Presbyterum [0508a] Paradisi [0505c] Pretioso [0506d] Pariet [0504a] Primam [0504d] Particeps [0504c] Princeps [0504a] Partus [0505b] Principali [0506a] Parvuli [0505b] Principio [0505b] Passibilem [0506c] Prius [0503a] [0507b] Passibili [0504b] Privari [0504d] Passibilis [0505a] Probata [0508b] Passione [0506c] Procul [0505c] Passionis [0506b] [0506c] Proderat [0506a] Pastor [0508a] Prodierit [0503] Patefecit [0507b] Professionem [0507a] Pater [0503b] [0504a] [0505c] [0505d] Proficit [0507a] Paterna [0505a] Profitetur [0503b] [0507b] Paternae [0505b] [0506d] Profuturus [0506a] Patre [0503b] [0505d] [0505d] [0505d] Promerendum [0503b] Patrem [0503b] Promiserat [0503d] Patri [0505d] Promissionem [0503d] Patris [0505c] [0506a] Promissiones [0503d] Patuerunt [0503a] Pronuntiatus [0506a] Paulus [0503d] Propheta [0503a] Peccantes [0508a] Prophetae [0504a] Peccati [0503c] [0504c] Prophetas [0503d] Peccato [0506d] Propheticas [0503a] [0503d] Peccatum [0503c] Propositum [0504d] Pedes [0506b] Propri [0504b] Pendere [0505c] Propria [0503c] Pependerit [0506c] Propriam [0504d] Perdere [0508a] Proprietas [0504b] [0506b] Perducitur [0507b] Proprietate [0503d] Perfecta [0504b] Proprietatem [0504c] Perfidia [0508a] Proprium [0505a] Periculi [0506a] Propter [0505d] Periret [0504d] Protogene [0508b] Permanere [0506b] Psal [0503a] Perpessus [0505d] Puer [0504a] Persona [0505d] Purgetur [0507b] Personae [0505d] Purissimo [0503c] Personam [0504b] Putat [0506c] Perspicuae [0503c] Putavit [0504a] Perstringebat [0506b] Persuasione [0507b] Pertractari [0506b] Quadraginta [0506a] Perversam [0507a] Quando [0508a] Peste [0507b] Quantacun [0508a] Petr [0506d] Quas [0503a] Petra [0506a] Quasi [0504a] [0504a] [0506d] [0507a] Petrum [0506d] Quatriduanae [0505c] Petrus [0506a] Quemadmodum [0503c] Piam [0503d] Quid [0503a] [0503a] [0503b] [0506a] [0506c] Pictatis [0508a] Quin [0505c] [0505c] Pie [0508a] Quippe [0503c] Pietatis [0504d] Quis [0506d] Plantis [0505c] Quoddam [0504c] Plenitudinem [0508a] Quoniam [0506c] [0506d] [0506d] Poculo [0506d] Portas [0505c] Rationalis [0504b] Possemus [0503c] Ratione [0504d] Posset [0504b] [0504b] Recedens [0505a] Posterior [0503b] Recedit [0505b] Postquam [0507a] Recensito [0503a] Posuit [0508a] Recentissimae [0506b] Poterat [0503c] Recepisset [0503b] Potest [0504d] Receptum [0506a] Potestas [0504a] Recte [0507a] [0508a] Potestate [0503b] Recurrunt [0503a] Potestatis [0504c] Redempti [0506d] Potuit [0503c] Redemptionis [0507a] Praebere [0508a] Redivivum [0505c] Praebuit [0504c] Regenerandorum [0503b] Praecursoris [0505b] Reliquit [0505b] Praedicantem [0506d] Remediis [0504b] Praedicatione [0506c] Remota [0504b] Praedicationem [0504a] Remoto [0505c] Praedicationis [0503c] Renatum [0508a] Praesenti [0508a] Reparanda [0504c] Praestet [0505c] Reparando [0503c] Praeteream [0505c] Repellat [0508a] Reprehensibilis [0508a] Sermonem [0507a] Repressam [0507a] Sero [0508a] Rerum [0504c] Servet [0508b] Reserata [0503a] Servi [0504c] [0504c] [0504c] [0504c] [0506a] Resistat [0506d] Servilem [0505a] Resolvendum [0504b] Servus [0503d] Responderet [0507a] Sibi [0503c] [0504b] Resurrectionem [0506a] Sicut [0504c] [0505a] [0505b] [0505c] [0505c] [0505c] Resurrectionis [0506b] Resuscitatus [0506a] Signa [0506b] Retexuissent [0506a] Similis [0505b] Revelationem [0506a] Sincerum [0503c] Rigaretur [0506d] Sine [0504c] [0504c] [0505b] [0505c] [0506a] [0506a] Rom [0503d] Romanos [0503d] Singularis [0504b] [0507a] Rudimentis [0505b] Singulariter [0504b] Rursum [0505d] [0506b] Sit [0503a] [0504b] [0505d] [0505d] [0508a] Sitiat [0505c] Sitire [0505c] Sacramento [0504d] [0506b] Sociamus [0508b] Sacramentum [0506c] Solatium [0504d] Sacris [0503a] Soliditatem [0506a] Saeculi [0504a] Sollicito [0503b] Saltem [0503b] Sollicitudinem [0503d] Salute [0506c] Solum [0506a] [0506d] Salutem [0506a] Solvere [0506c] Salva [0503c] [0503c] [0504b] Solvit [0506c] Salvare [0508a] Sorde [0504c] Salvati [0506c] Spiritu [0503b] [0503c] [0503c] Salvator [0505d] Spiritum [0506b] Salvatore [0504c] Spiritus [0504a] [0504b] [0504b] [0506b] [0506c] [0506c] Salvetur [0508b] Samaritanae [0505c] Splendorem [0503c] Sanctarum [0503b] [0506b] Sua [0503c] [0504c] [0504d] [0506a] [0507b] [0508a] Sanctificatio [0506d] Suae [0504d] [0505a] [0508a] Sanctificationis [0506d] Suam [0503c] [0504c] [0508a] Sanctis [0503d] Subdidisset [0503c] Sancto [0503b] [0503c] [0503c] Subiisse [0504c] Sanctum [0504a] [0506b] Subiit [0504c] Sanctus [0504a] [0504b] Subjacere [0505a] Sanguine [0506d] [0506d] Subscriptione [0508a] Sanguinem [0506d] Succumbit [0505b] Sanguinis [0506d] Sui [0505b] [0507a] [0507b] [0508b] Sanguis [0506c] [0506d] [0506d] [0507a] Suis [0504c] [0504c] [0505a] [0505d] [0506b] [0508a] Sapere [0503a] Sapientia [0504b] Sum [0506a] [0506b] Sapientioribus [0503a] Sumpta [0504b] Satiare [0505c] Sumus [0505d] [0506c] Satisfactionem [0507b] Suo [0503a] [0503d] [0506b] Satisfactionis [0508a] Suos [0503d] Scandali [0503a] Super [0504a] Sci [0506b] Superare [0503c] Scientes [0506d] Superveniet [0504a] Scilicet [0505a] Suppliciter [0505b] Scripturarum [0503b] [0506b] Supplicium [0506c] Scripturis [0503d] Supra [0505c] Secreti [0504d] Suscepit [0504c] [0505a] Sectatoribus [0508a] Suscepta [0504b] Secundum [0503d] [0505d] Susceptum [0506c] Secutus [0503d] Susciperet [0503c] Sede [0505a] Suscipit [0506c] Segregatus [0503d] Suum [0506c] Sejungitur [0507a] Symboli [0503b] Semetipsos [0503a] Symbolo [0505d] Semine [0503d] [0503d] Semini [0504a] [0504a] Seminibus [0504a] Tam [0503a] [0507a] [0507a] [0507a] Seminis [0503d] Tanto [0504d] Sempiternae [0503c] Tantummodo [0506a] Sempiterni [0503c] Tate [0504b] Sempternus [0503c] Tegeretur [0505c] Senis [0503b] Tempestate [0505c] Sensa [0508a] Tempora [0505a] Sensus [0507b] [0508b] Temporalis [0503c] Sententia [0507a] [0507b] Tempore [0503b] [0505a] Sententiam [0504c] [0504d] [0506c] Tenebrarat [0503c] Sententiis [0503b] Tenet [0504c] Sentire [0503b] Tentat [0505c] Separare [0506c] Testamenti [0503a] Sepultum [0505d] Testificatur [0506d] Sepulturae [0505c] Testimonio [0506d] Sepultus [0505d] Testimonium [0506d] Seras [0503a] Tibi [0504a] Tiburtius [0508b] Verbum [0504a] [0504b] [0505b] [0505b] [0505b] [0505b] Tolerabiliter [0507a] Totam [0503c] Vere [0505b] [0505b] Totum [0503b] Veri [0504b] [0506a] Totus [0504c] [0504c] Veritas [0504b] [0506d] Traditionis [0506d] Veritate [0506a] Transfixa [0506c] Veritatem [0503a] [0504a] Transfixum [0505c] Veritatis [0503a] [0503c] Transitorie [0506d] Vero [0503c] [0506a] [0506c] [0507a] [0508a] Traxit [0506a] Versutia [0504d] Tremefacere [0505c] Verum [0506c] Tres [0506d] [0506d] Verus [0504c] [0505a] [0505a] [0508a] Tria [0507a] Vestigium [0504c] Tribus [0503b] Vestra [0506d] [0507a] [0507b] [0508a] Tuae [0503a] [0507a] Vestri [0507a] Tunc [0508a] Veteris [0503a] Tuo [0503d] [0504a] Victoria [0506d] Videat [0506c] Videbantur [0503a] Ubi [0506a] Videbatur [0503a] Ultra [0505c] Videte [0506b] [0506b] Una [0505d] Videtis [0506b] Unam [0504b] [0507a] Vinceret [0503c] Unicum [0503b] Vincit [0506d] [0506d] Unigenito [0506b] Virgine [0503b] [0503c] [0505d] Unigenitum [0505d] Virgini [0504b] Unigenitus [0503c] [0505d] [0507a] Virginis [0503c] [0504a] [0504b] [0505a] [0505b] Unita [0504b] Virginitas [0505a] Unitate [0505a] Virginitate [0503c] [0503c] Unitatem [0505d] Virgo [0504a] Universitas [0503b] Virtus [0504a] Universitatis [0505a] Virtute [0503c] [0504b] Uno [0504a] [0504b] Virtutis [0505b] [0506a] Unum [0505b] [0505d] [0506a] [0506b] [0506c] [0506d] Vise [0508a] Visibilem [0504c] Unus [0504b] [0504c] [0505b] Visibilis [0505a] Utero [0504a] [0504a] [0505a] Vitae [0504b] Uterum [0503c] Viva [0508a] Uti [0506a] [0506a] [0506d] Vivam [0505c] Utiliter [0508a] Vivi [0506a] Utra [0504c] [0505a] [0505d] Vivit [0507a] Utrius [0504b] Vocabitur [0504a] Utro [0505d] Vocabunt [0504a] [0504a] Vocatus [0503d] Vacuus [0506b] Voce [0503b] [0508a] Vana [0506d] Voces [0503a] Velamine [0505c] Vocibus [0505b] Venerabilis [0508b] Vocis [0505c] Venisse [0506c] Volens [0503b] Venit [0505c] [0506d] [0508a] Voluit [0504c] [0505a] Vera [0507a] [0507a] [0508a] Voluntas [0504d] Verae [0506c] Vox [0505c] Verba [0504a] [0506d] Vulnus [0506b] Verbi [0503b] [0505b] Vult [0508a] Verbo [0505a] Cooperatorum Veritatis Societas
2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) . Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»
FREDERICK GASTROENTEROLOGY ASSOCIATES SMALL BOWEL CAPSULE ENDOSCOPY PATIENT INSTRUCTIONS Please report to our Frederick office on _________________________at 8:00/8:15 AM Your physician has determined that as part of your medical evaluation you should undergo an examination known as a small bowel capsule endoscopy. This procedure involves ingesting a small PillCam capsu
BONE METABOLISM These lecture notes accompany part of my lectures on "Recombinant protein drugs" at Innsbruck Medical University. The English version serves two purposes: as a learning aid for international students and to encourage German-speaking students to familiarize themselves with medical English; the lectures are delivered in German. The translation from the original is my